# De curandis vulneribus sclopettorum 92

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, MEMMMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/92

Hunc (suo quidem damno immedicabili) quidam chiturgus curae suscepit, qui inepta, grauíque manu, ac linteis asperis, sic impiè vulnus abstergebat, vt in dies & vulnus magis recrudesce ret, & carnem magis colliquaret. Puer autem in reliquis omnibus se bene gerebat, negotiabatur, heroque suo (vt moris erat) inseruiebat. Vidi ego hunc eidem vulnerario submissum, quum vulnus recens esset: hunc autem tam impiè artem exercentem repraehendebam. Respondebatis, crudelem esse oportere chirurgum, non pium. Hunc reuisere destitui, propter afsectus paruitatem. Circa octodecimum diem ad me recurrit patiens, cui circum vulnus vndequaque si nuosa, anfractuosaque erat reddita cutis, vbi & pus detinebatur, quod tantùm premendo educi poterat. Quare quemadmodum cauitatis eiusmodi authores fuere impię frictiones, & molestae pressiones, eiusdem siquidem & fuisse authores non ab re asserendum est: liquant autem carnes molestae compressiones. At quum hoc vidissem, cauitatem ad inferiorem partem aperite consului, quò materia calorem, putredinemque cerebro non commmunicaret.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
