Latin
MEMMMI
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 95
Unproofread scanNot analysed yet
Suauiter igitur, quantum fieri possit, tractanda sunt vulnera, dicti Hippocratis, &Galeni semp memores, vt tuto scilicet, celeriter, &sine dolore, pro posse operemur, partes vulneri circumiacentes singulo quoque die abstergere, ac ab omni immunditia nitidas conseruare oportebit, quò ex quacunque parte humores in halitum resolui parati patentes vias habeant, non autem sorditie obstrusas. Fasciae prętereà tantùm vt medicamenta immota contineant, apponuntur: quare ne strictae sint, attendendum est: siquidem eae (prae cipuè non assuetis) grauedinem excitant. Supremo loco sit sita, quae afficitur particula, minus autem illuc feruntur redundantes hu mores. Verùm si pus abundantius fluat, decliue vulnus situm quandoque adiumentum feret. Aluus lubrica conseruetur, clysteribus, vel balanis, vel vnica pilula assumpta ex agarico, &aloe, singulo die, vel alternis diebus nisi sponte excernat. Sit victus tenuissimus, ad septimum saltem vsque diem, vel vndecimum ad summum, vel decimumquartum, ex panatella scilicet, cum minimo vel olei, vel butyri, aut (quod magis laudo) cum iure pulli: potus, aqua cum saccharo, ac parum, si lubeat, cinnamomi cocta: ab vndecima vel decimaquarta, vino paucifero, pullis, epulis in iure caponis, velvituli coctis, vt pane trito, vel condro, vel amygdalato, &similibus nutriatur: parcè tamen, ac horis suis, coenam prandiumque sumat, quantitatem autem non modò cibi, sed &medicamentorum, vnicuique determinatam ac propriam scientificè describere non possumus, sed à morbo, virtute, patientisque consuetudine petenda est.