# De curandis vulneribus sclopettorum 98

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum, MEMMMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-botallo/de-curandis-vulneribus-sclopettorum/98

Verùm enimuerò non medici est, vniuersos affectus sanare, sed tantùm quae artis sunt, eorum nihil omittere; ob id enim neque ope destituendi sunt aegri, neque speNam saepe vt mortuos destitutos, viuere vidimus. Praetereà & qui moriuntur, minore anxietate, ac cum salutis spe vltimum vitae agunt. Secus autem qui à medicis & ope fuerint derelicti. Sagax igitur artifex, neque deploratum penitus destituet, neque serò quod praenouit, periculum, vel mortem pręsagire differet. Agedum si pulmo, vel metaphrenon, vel pericardium vulnere sint affecta, salutis spes nulla relinquitur, sed curandus. est aeger (vt iam dictum est) quò minore maerore residuum temporis vitae suae transcurrat. Si vel cor, vel magnarum arteriarum, venarúmve aliqua sint lacera, euestigiò mo ritur, actutum autem cum spirituum, vel sanguinis effusione, & anima ipsa effluit, quare neque opus medicum desideratur. Penetrationis autem signa, nguinis sputum: infallibile autem per vulnus respiratio. Pulmo nis verò ostendunt tussis assidua, sanguis spu mosus, per os, per vulnúsve emissus.

---

Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_curandis_vulneribus_sclopettorum.
