Latin
vi
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum vi
Unproofread scanNot analysed yet
Quae omnia veluti sub nube perpendens, quu adolescentiam agerem, frequenter cotemplabar, nil vnquam concludens, praeterauàm immeritißimum prouidae Naturae beneficij esse hominem, qui tempus desidiosè conterens, praestantißimam animae partem sopitam, sepultámque relinqueret, aut illam in rebus humilibus, vel abiectis damnandisve occuparet. Hinc euentum est, vt quadam discendi cupidine, veluti stimulo concitatus abhinc annos tredecim fidenter Philosophiae ac Nedicinae me totum tradiderim, in auibus sub nutu, vel potius fauore excellentiae tuae adhuc aßiduus versor.