# Quaestionum naturalium libellus 32

Leonardo Giachini, Quaestionum naturalium libellus, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonardo-giachini/quaestionum-naturalium-libellus/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonardo-giachini/quaestionum-naturalium-libellus/32

An uitia ea pręcipuè turpia iudicant, quae quòd admodum praeter naturae inclinationem sunt, excusari nullo pacto nequeunt? Igitur auaritiam in iuuene, in sene uerò libidinem apprime oderimus: non alia sanè ratione, quàm quòd à sui natura longè absunt. Foeminis itaque timiditatem, ac proinde auaritiam nemo uitio uertit: quòd sexus proprietatem insequatur. Cum uero per naturam minus in Venerem concitentur, si quidem pudicitiam suam prostituant, sola animi despectione, atque sordicie id uidentur committere. Nemo iterum in mare salacitatem & adulteria adeo notet: hoc enim quamquam uitium, attamen à maris natura alienum non est. At furari, ignauia & pusillanimitas suadet. Quę cùm non ex sexu, non aetate proueniat, perpetua naturae ipsius comes esse censetur. Quam sanè indolem maxime execramur, atque oderimus. Qua uerò ratione maiorum decora posteros nobilitare solent, quòd in ijs uirtutum quasi seminaria quędam superesse credimus: ea sane & dedecora posteri hęreditant. LXIX. Cur fieri dixeris, ut cùm in brutis foeminae prae maribus ferè mutae uideantur (garriunt enim mares, canunt, uociferantur, & omnino foeminis sunt uocaliores) in homine contrà, mulier uiro loquacior, solentque mulieres prouerbio loquacitatis taxari? Loquacitas uocalitasque omnis aliàs naturae impetu prouenit, quibus scilicet multus circa pręcordia gliscit calor, quo sane hilaritas & promptitudo, & omnino mobilitas paritur. Cùm itaque mares calidiores sint, nil mirum si ad uoces edendas promptiores quoque fuerint: pręcipuè cùm ad uenerem concitantur, nam calore tunc temporis plus abundant. Iccirco castrata ilico obmutescunt, quasi refrigerata torpescant. Hanc sanè differentiam pręcipue in auibus obseruamus, quòd hoc genus animantium caeteris uocalius esse uideatur: quod luculentissime Lucretius cecinit, cùm inquit: Aërię primùm uolucres te diua: tuumque Significant initum, perculsae corda tua ui. In homine uerò, si quidem tenellos, neque adhuc rationis repagulis coërcitos consideres, masculos itidem foeminis uocaliores esse comperies: neque id ijs, quòd natura insit, uitio uertitur.

---

Leonardo Giachini, Quaestionum naturalium libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Quaestionum_naturalium_libellus.
