Latin
LXXVII
Leonardo Giachini, Quaestionum naturalium libellus 39
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc locum Caius Plinius taxat: quoniam (inquit) cerua altera dentium serie caret, &cornibus. Caeterùm (pace sua dixerim) minus scitè Aristotelem reprehendit Plinius: est enim quod pro exemplo affert, haud equidem naturae defectus, sed sexus occasione contingit, ceruam cornu carere: tentauit enim &in ijs quoque natura, quòd speciei erat proprium. Verum materia caruit. quoniam i nomni animantum genere, minus sanè terrei recrementi foemina obtinet. Quamobrem &generosiores in ouium specie cornutae habentur, quòd scilicet ad marium naturam, corporis habitu propius accedunt: proinde &ambientis iniurias, melius ferunt. Cerua igitur quaedam ueluti cornuum rudimenta habet, quę tamen ob eam quam diximus causam perficere natura nequiuit. FINIS.