Latin
DE MAGNETE
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 11
Unproofread scanNot analysed yet
DE MAGNETE. popariter enim nulla esset causa, cur Magnes unum tiùs situm affectaret, quàm ullum alium, cùm in omni situ materia subtilis aeque facilè permeare posset. Cùm itaque Magnes neque prorsùs impervius sit huic materiae subtili, neque liberrimè transitum concedat; nil aliud reliquum est, nisi ut statuamus, Magnetem huic quidem materiae transitum concedere, at non liberrimè, neque quaquaversùs aequali cum facilitate. Hoc modo jam consequimur id, in quo cardo rei versatur, quòd Magnes non ad omnes situs sit indifferens, sed perpetuò unum prae reliquis omnibus affectare debeat. §. 14. Pori igitur, per quos materia subtilis fluere potest, in Magnete secundùm certam quandam directionem erunt disposui, ita ut materia subtilis nonnisi secundùm hanc directionem corpora Magnetica permeare valeat. Talem structuram clarissimè evincit constans illa, quam Magnes affectare solet, directio: nisi enim in ipso Magnete pori ejusmodi constantem directionem sequerentur, ratio sanè foret nulla, cur Magnes unam prae reliquis positionem desideraret. Hinc igitur pori in Magnete secundùm certam ac determinatam directionem meatus seu canales efformare videri possent, qui materiae subtili ita transitum praebeant, ut ea secundùm alias directiones permeare nequeat. Attamen hoc modo duae remanerent directiones sibi è diametro oppositae, ad quas Magnes induendas aeque proclivis esse deberet: concipiantur enim isti meatus secundum directionem AB efformati; atque perspicuum erit, materiam subtilem aequè secundùm directionem AB atque contrariam BA per Magnetem fluere posse. Quod cùm experientiae adversetur, quâ constat Magnetem seu acum Magneticam non in duplici situ quiescere posse; necesse est, ut isti meatus non sint utrinque similes, sed ita dissimiles, ut dum materiae subtili transitum secundùm alteram directionem AB concedunt, eidem transitum secundùm contrariam directionem BA denegent. §. 15. Cùm igitur meatus Magnetici materiae subtili Structura transitum quidem permittant, reditum autem in eadem dimeatuum Marectione recusent, similes propemodùm erunt canalibus gneticorum ex analogia in corpore animali, qui in sua cavitate sanguinem aliaque determinatur. fluida devehunt, regressum verò non admittunt, qui effectus valvularum ope obtinetur.