# Dissertatio de magnete 12

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete, DE MAGNETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/12

Quoniam ergò natura in suis operationibus constantes observat leges, atque ad similes effectus producendos similibus perpetuò utitur causis, dubitare non licet, quin reversio materiae subtilis in meatibus Magneticis per similem machinationem impediatur. Hanc ob causam leges naturae atque adeò veritatem studiosissimè mihi quidem sequi videor, si meatus Magneticos similibus valvulis instructos statuam, quibus efficiatur, ut materia subtilis in A satis liberè intrare, & ad B exire queat, FiG. II. contra verò ipsi ad B ingressio & progressio versùs A per has valvulas praecludatur. Qua ratione autem hae valvulae sint constructae, nosse non admodùm refert, dummodo regressui materiae subtilis coercendo sint aptae. Interim tamen verosimillimum est, eas à villis seu fibrillis tenuissimis internam meatuum cavitatem obsidentibus, atque ab A versùs B reclinatis efformari. Hujusmodi structura non solùm ob simplicitatem veritati maximè est consentanea; sed etiam per ea experimenta, quibus virtus Magnetica tam facilè produci iterumque destrui posse ostenditur, plenissimè confirmatur. §. 16. Praecipuum igitur discrimen, quo Magnes ac ferPororum conformatio in rum à reliquis corporibus distinguitur, ita in pororum disMagnete ac positione est positum, ut Magnetis & ferri Magneticâ virferro, simulque in reliquis tute jam imbuti, pori constituant meatus utrinque quidem corporibus exapertos, at valvulis seu villis ita instructos, ut materia subponitur. tilis ad alteram tantùm extremitatem intrare, & per totum meatum progressa in altera extremitate exire queat. In ferro autem virtutis Magneticae experte insunt quidem pori illi fibrillis valvularum vices sustinentibus obsiti, verùm nondum ita ordinati, ut meatus continuos, in quibus fibrilla illae ubique secundùm eandem plagam sint reclinatae, constituant. Hac corporum Magneticorum structurâ evictâ, manifestum est, reliqua corpora omnia ejusmodi poris meatibus carere debere; quamobrem vel quaquaversùs materiam illam subtilem liberrimè transire sinunt, vel omninò ipsi erunt impervia.

---

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
