# Dissertatio de magnete 13

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete, DE MAGNETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/13

Experientia autem manifestò docet, materiam istam subtilem, à qua virtus Magnetica pendet, reliqua corpora omnia liberrimè permeare, proprereà quòd effectus Magnetis à corporibus quibuscunque interpositis prorsus non impeditur, quod fieri non posset, nisi materia subtilis liberrimum transitum per omnia corpora non Magnetica inveniret. §. 17. Quod porrò ad materiam illam subtilem attinet quae meatus Magneticos percurrendo virtutem magneticam dictam producat, eam primùm ab aëre esse diversam, dubitari omninò nequit, cum quòd ea reliqua corpora liberrimè permeat, tum verò maximè, quòd eadem Magnetis phaenomena in vacuo observentur. In aethere igitur ista materia subtilis resideat necesse est, siquidem universum fluidum maximè elasticum undique diffusum aetheris nomine complectamur. Non solùm autem verisimile est, universum aetherem non ex materia homogenea esse conflatum, sed mox ex ipsis Magnetis phaenomenis fusiùs ostendetur; duplicem saltem materiam, alteram crassiorem, alteram subtiliorem in aethere statui debere; quarum haec tantùm, quae est subtilior, per meatus Magneticos transire valeat, alterâ crassiore penitùs exclusâ. Interim hoc discrimen non impediet, quominùs utraque materia aetheris aequali vi elasticâ sit praedita, ita ut universus aether hoc non obstante ubique eadem & aequabili elasticitare gaudeat. Cùm igitur haec hypothesis nullam contradictionem involvat, ob mox allegandas rationes, statuo praecipuam virtutis Magneticae causam in aetheris parte subtilissima esse positam; atque meatus Magneticos tam esse arctos, ut istam partem subtilissimam tantùm transmittant, crassioribus autem moleculis sint impervii. Reliqua aurem corpora omnia aetheri transitum liberrimè concedere, extra dubium est positum. §. 18. Est itaque aether fluidum heterogeneum, ex

---

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
