# Dissertatio de magnete 14

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete, DISSERTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/14

DISSERTATIO particulis diversae molis conflatum, simili modo, quo aërem Materias ae theris diversas ex diversis materiis compositum esse constat; nihilo verò difficulter uniminùs aether perinde ac aër, si variae istae particulae aequabiTi. liter fuerint inter se permistae, fluidum homogeneum mentietur. Sin autem istae materiae à se invicem fuerint secretae, tum utique fluida constituent heterogenea, quae etiamsi ratione elasticitatis in aequilibrio consistant, tamen nonnisi difficulter rursùs inter se permiscentur. Similis scilicet conditio in omnibus fluidis, quae ex moleculis diversae magnitudinis constant, deprehenditur: quemadmodum in aqua & oleo, vel etiam in aëre & aqua manifestum est; quae materiae etsi in debita ratione permistae consistere possunt, tamen se invicem segregatae difficulter se iterùm permisceri patiuntur. Hìc itaque nihil assumo, nisi quod cùm veritati maximè sit consentaneum, tum verò etiam constanter à natura effici observetur. Quamobrem hanc mihi hypothesin concedi jure equidem postulare possem, etiamsi nullas praeterea rationes afferrem; cùm autem clarissimè sim ostensurus, omnia Magnetis phaenomena tam facilè ac legibus naturae convenienter hinc explicari posse, hanc indolem aetheris etiam demonstrasse jure mihi videbor. §. 19. Haec jam sunt duo illa principia, in quibus conPrincipia theoriae Maunctis causa omnium effectuum Magneticorum continetur, tragneticae quorum alterum in peculiari Magnetis ac ferri structura est duntur. positum, alterum verò in aetheris natura. In Magnete nimirùm plurimi insunt meatus filamentis quasi valvulis obsiti, per quos subtilissimae aetheris particulae transire queant, crassiores verò penitùs excludantur. Quoniam verò non totus Magnes hujusmodi habet structuram, ut ipsi nihil cum reliquis corporibus sit commune, praeter hos meatus Magneticos aliis quoque poris amplioribus scatebit, qui non solùm materiae aetheris subtiliori, sed etiam crassiori, liberum transitum concedant. Aetheris porrò indoles faciliùs percipietur, atque adeo mechanicè explicari poterit, si eum ex infinitis vorticulis, in quibus materia subtilissima rapidissimè in gyrum agatur, compositum concipiamus, cujusmodi structuram

---

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
