# Dissertatio de magnete 19

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete, DE MAGNETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/19

DE MAGNETE. SRationes igitur hae saris clarè evincunt, motum materiae subtilis cum reliquo aethere jam permixtae admodum lentum esse debere quocirca ab hoc vortice, quamvis motus sit curvilineus, tamen nulla sensibilis vis centrifuga, quâ effectus gravitatis turbari queat, se manifestare poterit. Hoc igitur maximè mea explicatio tam virtutis Magneticae, quàm gravitatis atque adeo attractionis universa dis, à reliquis se distinguit, quòd dum alii omnes vires in vi centrifuga positas statuant, ego huic vi nullas vices tribuam, sed haec omnia phaenomena à sola vi elastica aetheris derivem, unde simul corporum cohaesionem ac duritiem pendere, omninò dubitari nequit: quo ipso theoriae meae maximum firmamentum accedere nemo inficiabitur. Appellabo autem in posterum materiam illam aetheris subtiliorem meatus Magneticos pervagantem, disfinctionis causâ, materiam Magneticam; quae cum in aethere naturali satis rarò sit dispersa, tamen in vicinia terrae in majori portione cum aethere erit permixta, eò quòd continuò per meatus Magneticos à reliqua aetheris massa secernitur. Hanc ob rem universa terra circumfusa erit fluxu perpetuo aetheris multè majori copiâ materiae Magneticae impraegnati, quàm quidem in aliis regionibus à ferra aliisque corporibus mundanis multùm remoris in se complecti solet. §. 27. Si jam originem meatuum Magneticorum in ter ra formatorum spectemus, perinde erit sive dicam eos simu cum terra esse creatos, sive successu temporis demùm ab ipsa materia Magnetica effectos: verumtamen posterius veritati magis videtur consentaneum. Cùm enim isti meatus constent poris Magneticis secundùm certam directionem dispositis atque valvulis instructis, etiamsi hi pori initio nondum ita fuissent ordinati, tamen quia sunt mobiles, à materia Magnetica, cùm semel fuerit ingressa, facilè secundum certam directionem disponi, sicque in meatus continuos efformari potuerunt. Magna namque debet esse vis materiae Magneticae, cùm semel poros corporum Magneticorum intrare coeperit, ob summam celeritatem, quâ tum movetur; hacque vi, si percurso quopiam spatio poros minùs congruè dispositos offenderit, eos facilè ad ordinem dirigere, atque filamenta tenuissima, quibus pori sunt obsiti, ita inflectere valuit, ut meatus continuos constituerent.

---

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
