# Dissertatio de magnete 26

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete, DISSERTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/26

DISSERTATIO cerit minor. Praetereà autem notandum est, quoniam non omnis materia aetheris circumfusi per meatum transire potest, sed tantùm ejus pars subtilior, quam materiam Magneticam voco, etiam copiam hujus materiae in superiorem expressionem AC. sin. BAC esse introducendam: ita ut sit vis convertens proportionalis producto ex copia materiae Magneticae circa Magnetem existentis, ejus celeritate, & sinu anguli, quo directio meatûs à directione motûs vorticis distat. §. 36. Quilibet igitur Magnes, qui habet meatus suos inter se parallelos & ferè in directum dispositos, eum in vortice situm affectabit, ad quem unumquemque simplicem meatum urgeri ostensum est. Scilicet talis Magnes, nisi ab aliena vi retineatur, vel à gravitate impediatur, in eum situm se componet, in quo directio meatuum cum directione motûs vorticis ita consentiat, ut materia subtilis sine ulla motûs sui inflexione in meatus intrare possit. Hinc autem excludendi sunt Magnetes compositi & quasi anomali, vel ex pluribus Magnetibus simplicibus constantes, vel in quibus meatus nec inter se sunt paralleli, nec in directum formati. Hujusmodi Magnetes idcircò plerumque plures duobus habent polos, simili modo, quo terram quatuor polis praeditam esse observationes declarare videntur. Quin etiam numerus polorum in eodem Magnete impar esse potest, quod evenit, si meatus, qui in altera extremitate disjuncti plures polos constituunt, idem in altero termino uniuntur, unicumque polum efformant. Sic Magnes ABb, in quo meatus ad A uniti versùs B & b dirimuntur tres habebir polos in A, & B ac B, quorum quisque eò erit fortior, quò plures meatus ad eum formandum concurrunt. Atque hinc etiam fieri posse intelligitur, ut unus tantùm polus distinctus in Magnete deprehendatur, quod eveniet, si mearus ad A concurrentes versùs alteram extremitatem ita divergant, ut nusquam tot coeant, quot ad polum distinctum repraesentandum requiruntur. Cujusmodi igitur situm tales Magnetes anomali in vortice terrae affectare debeant, facilè

---

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
