Latin
3
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 3
Unproofread scanNot analysed yet
DISSERTATIO qua enim Illustrissima Academia ante biennium hanc de Magnete quaestionem cum lauti praemii promissione proposuisset, neque tamen quicquam invenisset, in quo acquiescere posset, gravissimam sanè causam hanc quaessionem deserendi habuisse, videretur. Verùm tantum abest, ut istam investigationem proptereà relinquendam censeat, ut potiùs praemium duplicare, hocque magis animos ad istud negotium suscipiendum inflammare decreverit. Haec causa §. 2. Quanquam equidem nunquam dubitavi, quin omest vehemen nes naturae effectus à causis mechanicis proficiscantur; ac ter abscondisemper malui ignorantiam meam palàm profiteri, quàm ta. quicquam sine causa fieri, dicere; tamen natura Magnetis perperuò mihi tam ardua ac tantopere abscondita est visa, ut omne studium atque operam in ejus indagatione frustrà à me impendi sim arbitratus: quae causa me etiam absterruit, ut, cùm, primùm haec quaestio proponeretur, in ea enodanda ne quidem elaborare sim ausus, non quò mihi dignitas quaestionis minùs esset perspecta, sed quoniam vidi tot praestantissimorum virorum, qui hoc opus sunt aggressi, conatus irritos fuisse omnes. In primis verò me detinuit celeberrimi Muschenbroeckii provocatio, qui conquisitis atque examinatis summo studio experimentis id tandem se evicisse jactat, virtutum Magneticarum causam prorsùs non esse Mechanicam, neque ulli substantiae materiali adscribi posse. Quod etsi mihi quidem minimè persuasit, tamen spem ademit omnem in hoc sublimi negorio quicquam paoficiendi. §. 3. Si hoc consilium protinùs sequi voluissem, nunc Non tam fons, quàm excertè maximè ab hoc onere me abstinere oporteret, postplicatio virtuquam tot egregia summoque studio elaborata tentamina tis Magnetica desideratur. ipsius Academiae aequissimo judicio sint repudiata. Quae cùm apud me diligentiùs evolvissem, fieri profectò non posse mihi visum est, ut omnes conjecturae, quae ad phaenomena Magnetis explicanda adhuc sunt excogitatae, à veritate aequaliter abhorreant, proptereà quòd nullum fontem, ex quo vires Magneticae promanare queant, praetermissum esse videbam. Quamobrem non tam in novum fontem, ex quo hujusmodi vires deriventur inquirendum esse intellexi, quàm in ipsum derivationis modum. Neque idcirco primam originem adhuc latere existimo, sed solùm rationem, quâ ex jam cognita origine singula Magnetis phaenomena dilucidè deduci atque explicari queant.