# Dissertatio de magnete 31

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete, TETTEETEE TETEEE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/31

Manifestum ergo est, quò Magnetes sibi sint viciniores, eò majori vi eos ad se invicem pelli debere, donec si poli A & b ad mutuum contactum perveniant, omnis materia Magnetica ad b effluens immediatè in alterum Magnetem ingrediatur, simulque omnis materia ad B erumpens in à usque reflectatur; ita ut unus vortex simplex existat, nisi ambo Magnetes magnitudine multùm inter se discrepent. §. 42. Sint denuò axes duorum Magnetum AB & a b in directum dispositi; at poli ejusdem nominis seu inimici A & a se mutuò respiciant. Atque hoc casu facilè intelligitur ratione vorticum contrarium praecedentis casûs usuvenire oportere; cùm enim materia subtilis ad B & b reflexa sibi occurrat, & conflictus mutuus nascatur, uterque vortex inter A & à proptereà magis comprimetur, ex quo Magnetes se mutuo repellere debebunt. Interim tamen dum utraque materia subtilis ex B & ex b prorumpens motum suum quantùm fieri queat, conservare conatur, dubium est nullum, quin pars quaedam materiae ex b redeuntis viam sibi per alterum vorticem aperiat atque per e in A ingrediatur: similique modo vorticis ex B recurrentis portio per ad a penetrabit, sicque permistio quaedam vorticum modò major, modò minor orietur. Ex tali ergo vorticum permistione ob rationem antè allegatam attractio oriri debebit, quatenùs autem reliquae vorticum portiones eò promtiùs in g & h inflectuntur, ex hac fortiori reflexione repulsio nascetur: qui duo effectus prout alter alterum superaverit, vel Pat .

---

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
