# Dissertatio de magnete 32

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete, DISSERTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/32

DISSERTATIO attractionem vel repulsionem generabunt. Quòd si ergo duo Magnetes hoc modo disponantur, fieri poterit, ut se mutuò aeque attrahant, ac repellant: quin etiam accidere potest, ut variatâ Magnetum distantiâ, modò attractio, modò repulsio praevaleat, quae anomaliae à figura utriusque Magnetis plurimùm pendebunt, ac praeterea in se tam erunt inconstantes, ut repetito eodem planè casu, rarò eadem phaenomena observentur. Tam egregiè autem haec cum experimentis, quae celeberrimo Muschenbroeckio debemus, consentiunt, ut vel ex hoc solo consensu theoria mea maximum adipiscatur firmamentum, proptereà quòd ii ipsi effectus, qui isti Auctori planè inextricabiles, atque causam intelligentem arguere videbantur, tam prono alveo ex isto fonte derivantur, Quomodò §. 43. Hi ergo duo Magnetes in isto statu praeternatuduo Magnetes rali perseverare non poterunt, nisi vi in eo detineantur. Pose fugent, osnamus igitur utrumque Magnetem instar versorii mobilem genditur. esse super cuspide verticali centrum gravitatis C & c sustinente. In hoc statu, si mentem directione generali à vortice terrae ortâ abstrahamus, ratio utique nulla foret, ut hi Magnetes se in hanc potiùs quàm aliam plagam converant. At propter permixtionem vorticum, quam figura repraesentat, polus A versùs g, polus a versùs h recedere debebit: hocque modo poli cognomines simulque inimici A & a se mutuò fugare videbuntur. Hîc nimirùm similis effectus oriri debet, quo meatum Magneticum à vortice terrae dirigi est ostensum: materia namque Magnetica per e veniens obliquè in meatus Magneticos AB incurrit, hosque idcircò secundùm eam ipsam directionem, in qua materia subtilis fertur, disponere conatur. Hinc Magnes AC circa C versùs g, & alter circa e versùs h converti debebit, siquidem permistio vorticum eo fuerit facta modo, quem figura exhibet: sin autem permistio contrario modo contigerit, tum etiam Magnetes in plagas contrarias à se invicem recedent.

---

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
