Latin
DISSERTATIO
Leonhard Euler, Dissertatio de magnete 34
Unproofread scanNot analysed yet
DISSERTATIO quàm ratione directionis, in se mutuò agant; qui effectus quò magis sunt singulares &admirabiles, eò fortiùs cauiam hîc à me assignatam, unde tam planè &luculenter consequuntur, confirmant. Cùm enim effectus simplices plerumque à pluribus causis oriri possint, atque difficile sit ex his, quae vera sit, discernere: sic effectus compositi, maximèque complicati, cujusmodi sunt phaenomena Magnetis, non nisi ab unicâ causâ proficisci possunt, à quâ si vel tantillum aberremus, plerorumque phaenomenorum rationem reddere haud valeamus. Quamobrem cùm praecipuorum Magnetis effectuum causa tam naturaliter in theoria hîc exposita contineatur, dubitari profectò nequit, quin haec sola theoria cum veritate consentiat. In hoc autem genere nullum adhuc inveni experimentum, cujus eventum non solùm theoriae meae maximè congruum deprehenderim, sed etiam à priori facilè praedixerim. Quoniam verò ea experimenta, quae circa actionem duorum Magnetum in se mutuò sunt instituta, non difficulter ad casus evolutos reducuntur, iis singulis explicandis non immorabor, cùm eorum solutio non solùm ex jam allatis manifestò sequatur, sed etiam taediosum foret in ejusmodi rebus, in quibus ne scrupulus quidem suboriri queat, longiùs inhaerere. Progrediar itaque ad alius generis phaenomena, postquàm hoc unicum monuero, corpora quaecunque, ferro excepto, inter binos Magnetes interposita, eorum actionem mutuam nullo modo turbare; cujus circumstantiae, etsi celeberrimo Muschenbroeckio maximam difficultatem habere visa est, ratio ex superioribus in promtu est, cùm statuissem, materiam Magneticam cuncta corpora, praeter ferrum ac Magnetem liberrimè permeare; quae assumtio cùm sit naturae maximè conformis, quâ constat, omnia corpora aetheri aliisque fluidis subrilibus, utì calori, esse pervia, tum etiam ex his ipsis experimentis firmissimè corroboratur. §. 46. Jam praeter attractionem, repulsionem ac directionem in Magnete potissimùm notatu digna est ejus vis communicativa, quâ cum ferro &chalybe similem sui vim uae ata communicat, ut de suâ vi propriâ nihil amittat: qu proprietas eorum animos, qui in causam phaenomenorum Magnetis inquisiverunt, maximè torsit. Ex cognitâ autem verâ structurâ quâ virtus Magnetica continetur, manifestum est ad virtutem Magneticam cuiquam corpori conciliandam nil aliud requiri, nisi ut in eo meatus Magnetici efformentur, qui continuo tractu ab uno corporis termino ad alterum progrediantur.