# Dissertatio de magnete 4

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/4

Quod negotium cùm sit difficillimae indaginis propter plurimas quaestiones maximè intricatas antè evolvendas, non ampliùs tantopere miror, evidentem horum phaenomenorum explicationem etiam nunc desiderari. §. 4. Omnino autem Cartesius mihi videtur, qui istam explicationem primus ferè cum ratione est aggressus, nor adeo à scopo aberrasse, ut ejus idea penitus rejici debeat. Quamvis enim totum negotium neutiquam confecerit, tamen naturam secutus neque in prima causa assignanda, neque in ipsa explicationis ratione tantùm à veritate recessisse videtur, quantùm factum esse comperio à pluribus Philosophis recentioribus, qui dum ejus ideas reformare atque emendare voluerunt, in crassissimos errores inciderunt. Atque omnino novissimi Philosophi mihi quidem videntur eò longiùs à veritate digressi, quò majus studium attulerint ad antecessorum sententias evertendas & explodendas. Sicque novitatis studium cognitioni veritatis vehementer impedimento fuisse existimo. Hoc pacto enim factum est, ut profligatis omnibus rationalibus modis naturam Magnetis explicandi, nil aliud relinqueretur, nisi ut causa incorporea in medium produceretur. §. 5. Quoniam igitur dubium est nullum, quin omnes Magnetis effectus à causa corporea sive mechanica profi ciscantur, hanc causam partim in interna Magnetis structura, partim in materia extra Magnetem subsistente quaeri oportebit. Cùm enim haec virtus, cujus causam investigamus, non in omnibus corporibus, sed in certa tantùm specie, ad quam scilicet Magnetem ac ferrum Magnetica virtute imbutum referimus, reperiatur, necesse est, ut internahorum corporum indoles sit prorsùs peculiaris, atque à Recentiores Physici parùm in hac explicatione profecerunt. Causa virtus tis Magneticae, partim intra, partim extra Magnetem, quaeri deber. arr et g e eus e . q i. s e. i. se e e ete g g.

---

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
