# Dissertatio de magnete 42

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete, DE MAGNETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/42

Atque ob hanc rationem acum Magneticam ex chalybe durissimo fabricari praestat, quàm ex ferro. §. 54. Institutum est nuper coram Academiâ Scientiarum Petropolitanâ experimentum, quod ob eventum prorsùs singularem ac theoriam meam mirificè confirmantem hìc praetermitrere non possum. Fecit ibi Chymicus peculiari artificio mixturam, ex ferro & stanno, quam Magnetes generosi ac fortes prorsùs non attraxerunt, Magnes verò exiguus & debilis attractam tenebat. Erant ergo in hac mixtura particulae ferri ita cum particulis stanni permixtae, ut meatus continui formari non possent, sed materia subtilis, postquam per singulas ferri particulas transiisset, in particulis stanni ob resistentiam aetheris motum suum quasi singulis momentis amitteret. Ferri autem particulae nimis erant parvae, quàm ut circa singulas vortex Magneticus generaretur. Hanc ob causam materia subtilis celeritate non nimis magnâ mixturam permeare potuit. Quò autem corpus à Magnete attrahatur, necesse est ut circa id vortex materiae Magneticae generetur; atque ad vorticem formandum requiritur, ut materia subtilis per viscera corporis multò celeriùs promoveatur, quàm extra, tantâque celeritate erumpat, ut ab aethere externo inflectatur. Cùm igitur in vortice Magnetis generosi materia subtilis jam ingenti velocitate moveatur, fieri potest, ut haec celeritas non sit minor, quàm ea quâ materia subtilis per mixturam transierit: & hanc ob rem circa mixturam neque vortex generari, neque proinde mixtura à Magnete generoso attrahi potuit. Circa Magnetem autem debilem materia subtilis multò minori celeritate gyratur, quae adeo si multò minor fuerit, quàm celeritas materiae subtilis mixturam permeantis, motus vorticosus oriri hincque attractio evenire potuit. Oportet autem ad hoc experimentum ferrum cum stanno intimè permisceri, ut materia subtilis per hanc materiam heterogeneam motu quasi uniformi progrediatur. Singulare omninò TNNE EEN N N N E N

---

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
