# Dissertatio de magnete 43

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete, DE MAGNEIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/dissertatio-de-magnete/43

DE MAGNEIE. ac novum est hoc experimentum, quo constat à Magnere debiliori effectum produci posse, cui producendo Magnes generosus sit impar. §. 55. Quoniam vidimus cum ferro eò faciliùs vim Magneticam communicari, quo copiosior motuque inciratior fuerit materia Magnetica, manisestum est, quo propiùs ferrum ad Magnetem admoveatur, eò citiùs ac fortiùs id virtute Magneticâ imbui debere. Maximè autem virtutis communicatio ac proinde attractio sese exerit in polis Magnetis, ubi materia subtilis copiosissimè vel influit in Magnetem, vel ex eo prorumpit, hocque majori celeritate, quàm in ullo alio vorticis loco. Quae ut clariùs perspiciantur, sit AB Magnes, cujus polus materiae subtili introitum praebens sit in A, alter ubi materia subtilis erumpit B. Quòd si jam ad polum B acus ferrea vel aliud frustulum a B reponatur, mox portio materiae subtilis ad B erumpentis in a irruet, & quia tum celerrimè movetur, tum in magna copia adest, in acu secundùm motûs sui directionem meatus efformabit, atque in b iterum exiens ab aethere ambiente reflectetur, à qua reflexione acus ad Magnetem urgebitur. Transmutabitur ergo acus ratione virtutis ita in Magnetem, ut poli B & à sibi fiant amici. Idem eveniet, si acus ab ad alterum Magnetis polum A ponatur; tum enim non solùm in ejus termino remotiori a à vortice Magnetis materia subtilis intrabit, sed etiam quia pori jam sunt materiâ hac subtili summoperè elasticâ repleti, ea in b propter resistentiam aetheris sublatam erumpet, sicque post se per a continuum fluxum materiae subtilis trahet; quocirca eadem planè phaeniomena in acu polo A admotâ observari debebunt, quae in acu polo B admotâ deprehenduntur hincque difficulter natura polorum Magnetis, uter materiam subtilem vel absorbeat vel emittat, per experientiam distingui potest. g. 56. Ferrum ergo in vicinia Magnetis virture Magneticâ imbuitur, ita ut non solùm ad Magnetem attrahatur, sed etiam ipsum in alia ferri frustula vim exercere valeat. Ejus quidem virtus à Magnete plurimùm sustinetur, unde continuò materia Magnetica ingenti copiâ advehitur; quò sit, ut etiam si non adeo multi meatus Magnetici in ferro sint formati, tamen ob abundantiam materiae Magneticae virtus sit perquàm conspicua.

---

Leonhard Euler, Dissertatio de magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
