Latin
INDEX CAPITUM
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 10
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si vel nullum habebit autem n fuerit numerus par, tum Pa valorem realem, vel duos; ex quo ejusmodi expressiones Pπ, existente n numero pari, eodem jure Functionibus biformibus accenseri poterunt: siquidem fractio –ad minores terminos non fuerit reducibilis. 16. Si fuerit y Functio quaecunque ipsius Z; tum vicissim z erit Functio ipsius y. Cum enim y sit Functio ipsius z, sive uniformis sive multiformis; dabitur aequatio, qua y per z &constantes quantitates definitur. Ex eadem vero aequatione vicissim z per y &constantes definiri poterit; unde quoniam y est quantitas variabilis, z aequabitur expressioni ex y &constantibus compositae, eritque adeo Functio ipsius y. Hinc quoque patebit quam multiformis Functio futura sit z ipsius y: fierique potest ut, etiamsi y fuerit Functio uniformis ipsius z, tamen z futura sit Functio multiformis ipsius y. Sic si y ex hac aequatione per Z bz z; erit utique y Functio trifordefiniatur; y7 =2 4y2 –mis ipsius z, contra vero z Functio tantum biformis ipsius y. 17. Si fuerint y &x Functiones ipsius Z, erit quoque y Functio ipsius X, &vicissim X Functio ipsius y. Cum enim sit y Functio ipsius z, erit quoque Functio ipsius y: similique modo erit etiam 2 Functio ipsius X. Hanc ob rem Functio ipsius y aequalis erit Functioni ipsius x; ex qua aequatione &y per x &viceversa x per y definiri poterit: quocirca manifestum est esse y Functionem ipsius x, atque *Functionem ipsius y.