# Introductio in analysin infinitorum 10

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, INDEX CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/10

Quod si vel nullum habebit autem n fuerit numerus par, tum Pa valorem realem, vel duos; ex quo ejusmodi expressiones Pπ, existente n numero pari, eodem jure Functionibus biformibus accenseri poterunt: siquidem fractio – ad minores terminos non fuerit reducibilis. 16. Si fuerit y Functio quaecunque ipsius Z; tum vicissim z erit Functio ipsius y. Cum enim y sit Functio ipsius z, sive uniformis sive multiformis; dabitur aequatio, qua y per z & constantes quantitates definitur. Ex eadem vero aequatione vicissim z per y & constantes definiri poterit; unde quoniam y est quantitas variabilis, z aequabitur expressioni ex y & constantibus compositae, eritque adeo Functio ipsius y. Hinc quoque patebit quam multiformis Functio futura sit z ipsius y: fierique potest ut, etiamsi y fuerit Functio uniformis ipsius z, tamen z futura sit Functio multiformis ipsius y. Sic si y ex hac aequatione per Z bz z; erit utique y Functio trifordefiniatur; y7 =2 4y2 – mis ipsius z, contra vero z Functio tantum biformis ipsius y. 17. Si fuerint y & x Functiones ipsius Z, erit quoque y Functio ipsius X, & vicissim X Functio ipsius y. Cum enim sit y Functio ipsius z, erit quoque Functio ipsius y: similique modo erit etiam 2 Functio ipsius X. Hanc ob rem Functio ipsius y aequalis erit Functioni ipsius x; ex qua aequatione & y per x & viceversa x per y definiri poterit: quocirca manifestum est esse y Functionem ipsius x, atque * Functionem ipsius y.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
