Latin
EXEMPLUM I
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc ob rem tam dextrorsum quam sinistrorsum vel nulli Curvae rami in infinitum excurrunt, vel duo vel etiam quatuor. Priori casu, quo ex neutra parte nulli rami in infinitum extenduntur, Curva undique erit clausa, ut figura indicat, spatiumque definitum includit. Hinc ergo jam concludi potest indoles linearum curvarum, quae formantur ex Functionibus multiformibus quotcunque significatuum. 21. Si scilicet fuerit y Functio multiformis, seu determinetur per aequationem, in qua n sit exponens maximae potestatis ipsius y, tum numerus valorum realium ipsius y erit vel n, 2, vel n— 4, vel n —6, &c. ,in totidem ergo vel n —punctis quaelibet Applicata Curvam intersecabit. Ita, si una Applicata Curvam continuam secet in m punctis, omnes aliae Applicatae Curvam secabunt in tot punctis, quorum numerus semper numero pari differat ab m; nusquam ergo Curva ab Applicata secari poterit in m+I, vel m —1, vel m+ 3 &c. ,punctis. Hoc est; si numerus intersectionum unius Applicatae fuerit par vel impar, omnes quoque Applicatae reliquae Curvam secabunt in punctorum numero vel pari vel impari. 22. Si igitur una Applicata Curvam secet in punctorum numero impari, tum fieri nequit, ut ulla alia Applicata Curvam nusquam intersecet: Curva ergo utrinque ad minimum unum habebit ramum in infinitum excurrentem, &,si ex alterutra parte plures rami in infinitum extendantur, eorum numerus debet esse impar, quia numerus intersectionum unius cujusque Applicatae non potest esse par; si ergo rami utrinque in infinitum excurrentes simul numerentur, eorum numerus constanter erit par. Hoc idem locum habet si Applicatae Curvam intersecent in punctorum numero pari, tum enim ex utraque parte seorsim vel nullus, vel duo, vel quatuor &c. ,rami in infinitum excurrent, unde ergo quoque omnium ramorum in infinitum excurrentium numerus erit par. Jam igitur adepti sumus aliquot insignes proprietates Curvarum continuarum ®ularium, unde eas a Curvis discontinuis &irregularibus discernere licet.