Latin
VTAPES
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 111-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tum vero etiam fieri potest ut duae aequationes fiant imaginariae, quae ergo nullam Asymtotam indicabunt. Ceterum formas harum Asymtotarum jam explicavimus praeter ultimam aequatione (u– c) ==contentam. Praebet autem ista aequatio, si R sit numerus impar, formam Figurâ trigesimâ sextâ designatam, cum duobus ramis EX &FY in regionibus oppositis P &S in infinitum excurrentibus. Sin autem E sit numerus par, orietur forma Figura trigesima septima repraesentata in qua sunt duo rami EX &FY ad eandem Asymtotae rectae XT partem, seu in regionibus P &Q excurrentes. 215. Quoniam ex his facile perspicitur, quemadmodum Asymtotarum forma, si quatuor pluresve Factores simplices in membro aequationis supremo fuerint aequales, investigari debeat, ulterius hic non progredior; verum hoc Caput applicatione regularum datarum ad unum exemplum finiam.