# Introductio in analysin infinitorum 113-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, EXEMPLUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/113-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/113-2

Omnino ergo Curva quaesita octo ramos in infinitum extensos habebit, qui quomodo in spatio finito inter se conjungantur hujus non est loci explicare. 218. Ex hoc ergo & praecedente Capite ramorum in infinitum extensorum varietas luculenter perspicitur. Primum enim hi rami Curvarum vel ad Lineam quampiam rectam tanquam Asymtotam convergunt, uti fit in Hyperbola, vel Asymtotam rectam non habent, uti Parabola. Priori casu rami Curvarum vocantur hyperbolici, posteriori parabolici. Utriusque classis innumerabiles dantur species; ramorum enim hyperbolicorum species his exprimuntur aequationibus, inter Coordinatas t & u, quarum illa t statuitur infinita. T3 u2 Ramorum vero parabolicorum species indicantur sequentibus aequationibus. u2 =At; μ' =At; u —At; u =At, &c. u At'; μ = Quaelibet autem aequatio harum expositarum, ad minimum, duos exhibet ramos in infinitum excurrentes, si exponentium ipsarum i & u non uterque fuerit numerus par; sin autem uterque exponens fuerit numerus par, tum vel nullum ramum infinitum praebet, vel quatuor: illud scilicet evenit, si aequatio sit impossibilis, hoc vero si sit realis. Euleri Introduct. in Anal. infin. Tom. II.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
