Latin
P CAPUT
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 114
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. De Linearum tertii ordinis subdivisione in species. 219. NAtura atque numerus ramorum in infinitum extensorum merito essentiale discrimen in Lineis curvis constituere censetur, atque ex hoc fonte commodissime desumitur ratio subdivisionis Linearum cujusque ordinis in suas species diversas. Hinc enim quoque oritur eadem Linearum secundi ordinis divisio in suas species, quam ipsa rei natura supra suppeditaverat. Sit enim proposita aequatio generalis pro Lineis secundi ordinis ἄγγ τ ξγκ τ γκκ τ δν τ εκ ψζ =,cujus supremum membrum zyy +βyx +yxx, potissimum spectetur, utrum habeat Factores simplices reales an secus. Quod si enim careat Factoribus, nascitur prima species, Ellipsis dicta, sin autem Factores sint reales, videndum est utrum sint inaequales, an aequales; illo casu oritur Hyperbola, hoc vero Parabola. 220. Casu ergo, quo membri supremi Factores sunt reales &inaequales, Curva duas habebit Asymtotas rectas; ad quarum naturam investigandam sit αγ γ –βγκ τ γκκ bx) (cy –dx), ita ut sit (ay–bκ) (cy–κ) τ δγ τ εκ τ ζ=. Consideretur primum Factor ay –bx, qui in infinito dat 2 =Z, fiet itaque be– ad cy —dx unde aequatio ay— bx DEA =O, definit positio- CAP. be —IX. nem unius Asymtotae rectae; similique modo aequatio haec cy –dx ψ δα τ 5' =0, ostendet Asymtotam alteram.