Latin
CASUS IV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 123
Unproofread scanNot analysed yet
Sit etiam y =o, ut sit haec aequatio ἀυ᾽ τ δκν τ εῖ τ ζυ ψἡ =O, ubi e evanescere non potest, nisi simul Linea cesset esse Curva. Facto autem t infinito, necessario u debet esse infinita, unde fit αu' +-ει =o, quae praebet speciem ultimam. DECIMASEXTA Species unam habet Asymtotam parabolicam speciei u3 =At. 236. Omnes ergo Lineas tertii ordinis reduximus ad sedeciem Species, in quibus propterea omnes illae Species septuaginta duae, in quas NEWTONUS Lineas tertii ordinis divisit, continentur. Quod vero inter hanc nostram divisionem ac Newtonianam tantum intercedat discrimen mirum non est; hic enim tantum ex ramorum in infinitum excurrentium indole Specierum diversitatem desumsimus, cum NEWTONUS quoque ad statum Curvarum in spatio finito spectasset, atque ex hujus varietate diversas Species constituisset. Quanquam autem haec divisionis ratio arbitraria videtur, tamen NEWTONUS suam tandem rationem sequens multo plures Species producere potuisset, cum equidem mea methodo utens neque plures neque pauciores Species eruere queam. 237. Quo igitur natura &complexus cujusque Speciei melius perspiciatur, aequationem generalem pro qualibet Specie exhibebo, idque in simplicissima forma, quae salva universitate locum habere potest. Pro unaquaque vero simul Species Newtonianas eo pertinentes recensebo.