Latin
CAPUTII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
25. Sit igitur data aequatio quaecunque inter x &y, ex qua TAB. II. Fig. 7. sumta recta RS pro Axe, &puncto A pro initio Abscissarum, ita ut x denotet Abscissam AP &y Applicatam PM, producatur linea curva CBM, cujus ergo natura per aequationem datam exprimitur. Retineamus jam primum eundem Axem RS, at aliud punctum in eo D pro initio Abscissarum assumamus, ita ut nunc puncto curvae M respondeat Abscissa DP, quae ponatur =1, Applicata vero MP manebit eadem =y, quae ante: quaeramus igitur aequationum inter t &y, qua ejusdem Curvae CBM natura exprimatur. Ponatur intervallum AD =f, quod ab A sinistrorsum in regionem Abscissarum negativarum cadat, eritque DP= 1 =f–x, ideoque κ =1–f. Quare si in aequatione inter x &y data ubique loco x substituatur 1–f, prodibit aequatio inter 1 &y, quae eandem lineam curvam CBM exhibebit. Cum igitur magnitudo AD =f ab arbitrio nostro pendeat, jam innumerabiles diversas adepti sumus aequationes, quae omnes eandem lineam curvam exprimant. 26. Si Curva alicubi Axem RS trajiciat, uti in C, tum sumto hoc puncto C pro initio Abscissarum, ejusmodi obtinebitur aequatio, quae, posita Abscissa CP=O, simul Applicatam PM evanescentem sit praebitura; si quidem unica tantum Applicata puncto Axis C respondeat. Intersectio autem C, si ulla pluresve dentur, invenietur ex aequatione primum proposita inter *&y, ponendo y –0, &ex aequatione quaerendo valorem vel valores ipsius x. Obi enim Curva in Axem incidit, ibi fit y=0, facto erso vicissim y =0, omnes illae Abscissae seu valores ipsius s elicientur, ubi Curva in Axem incidit. 27. Initium ergo Abscissarum, retento Axe, mutabitur si Abscissa x data quantitate sive augeatur sive minuatur; hoc est, si loco x ponatur 1—f: ubi f erit quantitas affirmativa, si novum Abscissarum initium D sinistrorsum ab A fuerit remotum; erit vero f quantitas negativa, si punctum D ad dextram ab A fuerit situm.