# Introductio in analysin infinitorum 135-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, SPECIES QUINTA-DECIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/135-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/135-2

257. Si haec ad Species supra enumeratas applicemus, apparebit in Specie prima nullam prorsus Diametrum locum habere posse. In Specie autem secunda Ordinatae Axi, in quo Abscissae x capiuntur parallelae Diametro, bisecabuntur. Species tertia nullam prorsus Diametrum admittit. Species quarta semper unam habet Diametrum Ordinatas uni Asymtotae parallelas bisecantem. Quinta vero Species tres habebit Diametros, quae Ordinatas singulis Asymtotis parallelas bisecabunt. Species sexta nullam prorsus habere potest Diametrum. Septima unam Diametrum semper habet pro Ordinatis Asymtotae ex Factore x – my ortae parallelis.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
