# Introductio in analysin infinitorum 136

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, SPECIES QUINTA-DECIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/136

Octava unam Diametrum habet pro Ordinatis Axi parallelis. Nona Species duas habet Diametros; alteram pro Ordinatis Axi parallelis, alteram pro Ordinatis alteri Asymtotae parallelis. Decima uti octava, & undecima uti nona est comparata. Duodecima ratione Diametrorum par est octavae, & decima-tertia nonae. Decima-quarta unam habet Diametrum pro Ordinatis Axi parallelis. Species decima quinta & sexta omnino Ordinatas, quae in duobus punctis Curvam secent, non admittunt; ideoque Diametro gaudere nequeunt. Hae autem Diametrorum proprietates a NEWTONO probe sunt notatae, quam ob causam earum commemorationem hic data opera attulisse juvabit. 258. Quanquam in aequationibus, quas supra pro singulis Speciebus Linearum tertii ordinis dedimus, Coordinatas x & y inter se normales posuimus, tamen Speciei natura non mutatur, etiamsi eae quomodocunque ad se invicem sint inclinatae. Quot enim aequatio, positis Coordinatis orthogonalibus, praebet crura in infinitum extensa, totidem quoque praebebit eadem aequatio, si Applicatae ad Axem utcunque inclinentur. Neque vero etiam natura crurum in infinitum excurrentium mutatur, mutata Coordinatarum inclinatione; quae enim crura sunt parabolica, eadem manebunt parabolica, & quae sunt hyperbolica eandem naturam retinebunt. Quin etiam Species crurum tam parabolicorum quam hyperbolicorum non alterabitur. Quare omnis Curva, quam aequatio pro prima Specie exhibita praebet, sive Coordinatae statuantur rectangulae sive obliquangulae, semper ad eandem Speciem primam erit referenda, similique modo reliquarum Specierum omnium ra- CAP. X. tio est comparata. 259. Admissa ergo Coordinatarum obliquitate quacunque, aequationes supra datae non restringentur, si loco y ponatur μu loco x, existente μμ τ νν = 1. Sumto autem angulo obliquitatis pro lubitu, aequationes supra datae simpliciores reddi poterunt. Hinc pro singulis Speciebus sequentes simplicissimae aequationes inter Coordinatas obliquangulas t & u formabuntur.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
