Latin
CASUS I
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 140
Unproofread scanNot analysed yet
CASUS I. 261. Si omnes Factores membri supremi fuerint imaginarii, Curva ramis in infinitum excurrentibus omnino erit destituta; quoniam igitur ex diversitate ramorum infinitorum discrimen Generum petimus, iste casus unicum praebebit Genus. Erit ergo GENUS I. Curvarum ramis in infinitum extensis omnino carentium, quarum natura hac aequatione simplicissima exprimetur apxy +qqxx) +ay’x 4- byx? 4 (yy +mmxx) (yy– cyγ+ dyx +exx Tfy +g* +h =0. Existente pp minore quam 79. Quoniam enim in supremo membro termini y1 &**necessario adsunt, Coordinatis x &y quantitate data sive augendis sive minuendis, effici potest, ut termini y' &x2 ex secundo membro excedant,