# Introductio in analysin infinitorum 146

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, GENUS XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/146

Duo autem hinc prodeunt Genera impossibilia, nempe & relisi ambae Asymtotae parallelae fuerint speciei u TA quarum una u = =, altera existente vel u = i5 vel u = /. Quare, hic casus quadraginta Genera praebet, quae cum antecedentibus numerum Generum sexaginta-quatuor conficiunt, quae singula hic describere nimis foret longum. Neque etiam, quia singula haec Genera evolvere non vacavit, firmiter affirmare licet, omnia esse realia. Qui autem secundum praecepta data hoc negotium in se suscipere voluerit, numerum Generum, si opus fuerit, restringet atque emendabit.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
