# Introductio in analysin infinitorum 149

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CASUS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/149

At, si e = o, ut habeatur haec aequatio y* ψ ayyx + cyy — dyx + fy +gx — h =0, si non sit a =0, erit y + ayγκ + cyy –d)x +ρκ = o, ergo & γy + ax = ο, & y = constanti, erit 4γy + dy –8 = unde y vel duos habet valores diversos, vel aequales, vel nullum realem. Casu primo Curva, praeter unam Asymtotam parabolicam, habebit duas Asymtotas parallelas speciei u = secundo unam speciei uu = -; tertio nullam: unde iterum tria Genera constituuntur nempe CXLII. CXLIII. & CXLIV. 270. Sit nunc etiam 4=0, ut fit γ* + cyy + dyx + fy –g*– h = 0. Hic, si non sit d =0, Curva habebit Asymtotam parabolicam speciei u =At, & unam rectam aequatione δγ –g =0, contentam, speciei u = Σ. Denique si & d =o, Curva unam habebit Asymtotam parabolicam speciei a =At: sicque omnino Linearum quarti ordinis constituta sunt Genera centum quadraginta, sex; quae autem singula plerumque plures Species notabiliter differentes sub se complectuntur. 271. Ex his jam clare perspicitur quantopere Generum numerus in Lineis quinti, altiorisve ordinis, multiplicetur, ut recensio, qualem pro ordine tertio fecimus, institui prorsus nequeat, nisi quis integrum volumen huic operi destinare velit. Quod autem ad primarias proprietates Linearum quarti altiorisve ordinis attinet, eae ex aequatione generali simili modo derivabuntur, quo supra in Lineis tertii ordinis sumus usi, neque idcirco earum explicationi immorabimur.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
