# Introductio in analysin infinitorum 15-3

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/15-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/15-3

abit in Applicatam QM=u, & prior Applicata y nunc abit in Abscissam AQ = t, pro isto itaque novo Axe nulla alia aequationi variatio inducitur nisi, quod Coordinatae x & y inter se commutentur: hancque ob rationem Abscissa & Applicata simul Coordinatae vocari solent, nullo facto discrimine, utra pro Abscissa Applicatave accipiatur. Proposita enim aequatione inter duas Coordinatas x & y, eadem Curva emergit, sive x sive y ad Abscissam indicandam accipiatur. 30. Posuimus hic novi Axis rs portionem As exhibere Abscissas affirmativas, atque ad dextram Axis rs statui regionem Applicatarum affirmativarum, quae cum ab arbitrio penportio deant, pro lubitu immutari poterunt. Scilicet si Axis Ar Abscissis affirmativis destinetur, erit utique AQsicque in aequatione inter x & y loco y poni debet Deinde si ad dextram Axis rs regio Applicatarum negativarum u, atque pro x scribi debebit statuatur, fiet QM=Atque hinc intelligitur naturam lineae curvae non mutari etiamsi in aequatione inter Coordinatas vel alterutra vel utraque negativa statuatur; id quod in omnibus aequationis transmutationibus est tenendum. TAB. II. 31. Secet nunc novus Axis rs priorem RS sub angulo quocunque SAs; fiatque intersectio in ipso Abscissarum initio A, quod punctum in utroque Axe initium Abscissarum constituat. Data ergo sit pro Axe RS aequatio quaecunque pro Curva LM inter Abscissam AP= x & Applicatam PM = y, ex qua reperiri debeat aequatio ad eandem Curvam pro novo Axe rs, seu ex Curvae puncto M ad novum Axem demisso perpendiculo MQ, inter Abscissam novam AQ =1, & Applicatam ΜQ=u. Sit angulus SAs = q; ejus Sinus =m, & Cosinus = n, sumta unitate pro Sinu toto ut sit mi—nn =1. Ex P ducantur normales Pp & Pq in novas Coordinatas, eritque ob AP=x, Pp= x. sin. q; Ap = x. cos. q, deinde quia angulus PMQ=PAQ=q, erit ob PM=y, Pq = QΡ= γ. sin. q; Mq = γ. cos. q. Ex his ergo fiet AΔ= t = Ap– Qp = x. cos. q – y. sin. q, & QM=u = Mq4 x. sin. q +–7. cos. q. Pp = 32. Cum autem sit sin. q =m, cos.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
