Latin
CAPUT XII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 150
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XII. De investigatione figurae Linearum Curvarum. 272. QUae in his Capitibus sunt exposita, inserviunt fiZgurae Linearum curvarum in infinitum extensarum cognoscendae. Cujusmodi vero figuram habeat quaepiam Linea curva in spatio finita, saepenumero difficillimum est ex aequatione cognoscere. Oportet enim ad hoc pro quavis Abscissa finita valores Applicatae respondentes singulos ex aequatione eruere, atque reales ab imaginariis discernere: quod negotium, si aequatio sit altioris gradus, plerumque vires Analyseos cognitae superat. Quod si enim Abscissae valor quicunque cognitus tribuatur, Applicata in aequatione incognitae vicem sustinebit. Hincque a numero dimensionum, quem Applicata obtinet, pendebit aequationis resolutio. Negotium autem hoc per reductionem aequationis ad formam simpliciorem, dum &Axis commodissimus, &inclinatio Coordinatarum aptissima assumitur, valde sublevari potest: tum etiam, quia perinde est, utra Coordinatarum pro Abscissa accipiatur, labor maxime diminuetur, si ea Coordinatarum, cujus paucissimae dimensiones in aequatione occurrunt, pro Applicata assumatur. 273. Sic, si figuras Linearum tertii ordinis, quae ad Speciem primam pertinent, investigare velimus, assumemus aequationem pro hac Specie simplicissimam, §. 258. exhibitam, &ex Coordinatis :&u priorem t pro Applicata, alteram vero u pro Abscissa, quia t duas tantum dimensiones habet. Hujusmodi ergo aequationis formam habebimus, γy =XX quae resoluta dat