# Introductio in analysin infinitorum 151

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/151

BEVCXI) existente neque b neque n =0. 274. Qui ergo valores ipsius x Functioni bb+ dx + exx Ax*— nnx* valorem affirmativum induunt, iis duplex Applicata respondet; quibus casibus vero haec Functio evanescit, iisdem unica Applicata y Abscissae x convenit, seu binae Applicatae inter se fiunt aequales. At, si Functio illa valorem negativum obtinet, tum Abscissae nulla prorsus Applicata respondet. Sed valores istius Functionis, si fuerint affirmativi, in negativos abire nequeunt, nisi prius facti sint aequales, seu Functio evanuerit. Casus igitur potissimum erunt considerandi, quibus Functio bb + dκ + exx + ax — nnx* fit =0; quod quidem certo duobus evenit casibus: quoniam, si x certum limitem sive affirmative sive negative transgrediatur, ejus valor fit negativus. Hinc tota Curva determinato Abscissae spatio respondebit, ultra quod omnes Applicatae fiant imaginariae. 275. Ponamus expressionem bb + dκ + exx + axnnx duos tantum habere Factores reales, seu duobus tantum casi bus evanescere posse; quod eveniat, si Abscissa determinetur in punctis P & S, ubi unica tantum Applicata reperiatur. Per TAB. totum ergo spatium PS Applicatae erunt geminae & reales XIII. extra spatium vero PS omnes Applicatae erunt imaginariae: ideoque tota Curva intra Applicatas KE & Nn jacebit. Applicata vero in initio Abscissarum A erit Asymtota Curvae, quae praeterea Curvam in puncto quopiam secabit; si enim ponatur x = o, fiet V(bb + dx + exx +. Ax3 — nnx*) = b — unde erit y = hoc est, erit vel y = co, vel y = Σ Curva ergo hoc casu ejusmodi habet formam qualem Figura 50. repraesentat. TAB. 276. Ponamus expressionem bb4- dx + exx + ax3 — nnx* XIII. quatuor habere Factores simplices reales inaequales; ideoque quatuor casibus evanescere. In totidem ergo locis P, Q, R & S Applicatae Curvam in unico puncto stringent. Cum igitur Applicatae per Axis spatium XP fuissent imaginariae, nunc per spatium PQ erunt reales: tum vero per spatium QR erunt iterum imaginariae, ac per RS rursus reales. Extra S vero versus Y denuo fient imaginariae. Hinc Curva constabit duabus partibus a se invicem separatis, quarum altera intra rectas KE & LI, altera intra rectas Mm & Nn continetur.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
