# Introductio in analysin infinitorum 152

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/152

Cum vero in Abscissarum initio A Applicatae sint reales, necesse est ut id vel in Axis intervallo PQ vel RS sit situm. Hoc ergo casu Curva figuram habebit, qualem Figura 51. ostendit, scilicet constabit Ovali a reliqua Curva ad Asymtotam DE relata, distante, quae vocatur OVALIS CONJUGATA. 277. Si duae radices fiant inter se aequales, vel puncta P & Q, vel Q & R, vel R & S, convenient. Verum, si prius eveniat, quia A intra P & Q jacet, utraque radix deberet esse x; quod quia b deesse nequit, fieri non potest. Sin autem puncta R & S conveniant, Ovalis conjugata fiet infinite parva, & abibit in PUNCTUM CONJUGATUM. At, si puncta Q & R conveniant, Ovalis cum reliqua Curva ita conjungetur ut prodeat Curva NODATA Figurae 52. Quod si vero tres radices congruant, seu puncta Q, R & S conveniant, tum nodus in CUSPIDEM acutissimam evanescet, qualem Figura 53. repraesentat. Sic igitur quinque diversae varietates in specie prima locum habent, ex quibus NEWTONUS totidem constituit Species. 278. Simili modo subdivisiones reliquarum Specierum a NEWTONO sunt factae, quoniam omnes aequationes ita sunt comparatae, ut altera Coordinata plures duabus non habeat dimensiones. Quando vero altera Coordinata unicam habet dimensionem, forma Curvae facillime cognoscetur. Aequatio enim erit hujusmodi y = P, existente P Functione quapiam rationali Abscissae x; quicunque ergo ipsi x valor tribuatur, Applicata quoque semper unum obtinet valorem, ideoque Curva continuo tractu Axem utrinque in infinitum comitabitur.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
