# Introductio in analysin infinitorum 154

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/154

Priori casu Curva prodibit nodata uti in Figura 52.; posteriori Ovalis conjugata in punctum conjugatum evanescet. Quod si autem illa aequatio tres habuerit radices aequales, Nodûs fiet infinite parvus atque in Cuspidem abibit, ut in Figura 53; si quatuor affuerint radices aequationis aequales, vel duae Ovales separatae concrescent in punctum, vel in ipsa Cuspide dabitur Nodus, seu duae Cuspides ad verticem oppositae. Sin quinque radices aequales affuerint, novae fere formae non proveniunt; Cuspis enim oritur in qua non una, ut ante, sed duae Ovales in punctum coalescunt; neque etiam major radicum aequalium multitudo novum discrimen in figuris resultantibus producit. 282. Nodus seu intersectio duorum Curvae ramorum vocarietiam solet PUNCTUM DUPLEX, propterea quod Linea recta Curvam in eo puncto secans, eam in duobus punctis secare censenda est. Atque, si per Nodum alius Curvae ramus transiret, tum in hac intersectione nascetur punctum Curvae triplex; punctum vero quadruplex orietur, si duo puncta duplicia conveniunt, ex quo genesis & natura punctorum quorumvis multiplicium perspicitur. Erit ergo etiam Ovalis evanescens, seu punctum conjugatum, punctum duplex, pariter ac Cuspis, quae oritur a puncto conjugato cum reliqua Curva connexo. 283. Si aequatio, qua Applicata y per Abscissam x exprimitur, sit cubica vel altioris gradus, ita ut y aequetur Functioni multiformi ipsius x; tum unicuique Abscissae convenient vel tot Applicatae, quot y in aequatione habet dimensiones, vel earum numerus minuetur binario vel quaternario, vel senario LIB. II. duplici plexu AFBEcagbeDA, & afbECAGBCDa constans, duas habens Cuspides in A & a, & puncta duplicia seu ramorum intersectiones quatuor in D, E, C & c.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
