Latin
CAPUT XIII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 156
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIII. De Affectionibus Linearum Curvarum. 285. CUemadmodum supra ramorum in infinitum extensorum indolem ita descripsimus, ut Lineam rectam, vel Curvam simpliciorem, assignaverimus, quae cum illa Curva in infinito confunderetur; ita in hoc Capite constituimus quamvis Curvae portionem in spatio finito existentem examini subjicere, atque rectam vel Curvam simpliciorem investigare, quae cum illa Curvae portione saltem per minimum spatium congruat. Ac primo quidem patet omnem Lineam rectam quae Curvam tangit, in eo loco ubi tangit, cum tractu Lineae curvae congruere, seu cum Linea curva duo ad minimum puncta communia habere. Tum vero etiam aliae Lineae curvae exhiberi possunt, quae cum data Curvae portione accuratius congruant, eamque quasi osculentur. His autem cognitis, status Lineae curvae in quovis loco, ejusque affectiones clarissime erunt perspectae. 286. Sit igitur proposita aequatio quaecunque inter Coordinatas x &y pro Curva quapiam. Tribuatur Abscissae x valor quispiam AP=p, &quaerantur valores Applicatae y huic Abscissae respondentes, qui si plures fuerint, sumatur pro lubitu unus PM =q, eritque M punctum in Curva, seu punctum per quod Curva transibit. Tum vero, si in aequatione inter x &y proposita, loco x scribatur p, &q loco y, omnes aequationis termini se mutuo tollent, ita ut nihil remaneat.