Latin
CAPUT X
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 159
Unproofread scanNot analysed yet
Praetercam n denotat rationem, quam Angulus propositus habet ad Angulum rectum; sicque, cum Sinus Angulorum semirecto majorum aequentur Cosinibus Angulorum semirecto minorum ac vicissim, fractio 2 nunquam major accipienda erit quam —,hancque ob rem termini illi multo magis convergent, ut semissis instituto sufficere possit. 197. Antequam hoc argumentum relinquamus, aptiorem aperiamus modum Tangentes &Secantes quorumvis Angulorum inveniendi, quam Caput praecedens suppeditat. Quanquam enim Tangentes &Secantes per Sinus &Cosinus determinantur; tamen hoc sit per divisionem, quae operatio in tantis numeris nimis est operosa. Ac Tangentes quidem &Cotangentes jam supra (§. 136. )exhibuimus, verum illo loco rationem formularum reddere non licuit, quam huic Capiti reservavimus. 198. Ex §. 181. ergo primum expressionem pro Tangente Anguli 2 *elicimus. Cum enim sit nn—mm θnη—m tang. Σ π erit tang. Σ π =4n n *(u aa nug. *qun iuig, *agn nmni deinde sit sne una. *Tue a aiunt. T huneae nis cot. Σ π, si pro n scribamus 2n erit Tum— 2mn 2n 4mn cot. ua *CNDn se nga. a Sone un, cor. mτ7 qun—m π η π καatque ex his formulis natae sunt expressiones, quas supra (§. 135.) pro Tangente &Cotangente dedimus; simul vero (§. 137.) ostendimus, quomodo ex Tangentibus &Cotangentibus inventis per solam additionem &subtractionem Secantes &Cosecantes reperiantur. Harum ergo regularum ope universus Canon Sinuum, Tangentium &Secantium, eorumque Logarithmorum multo facilius supputari posset, quam quidem hoc a primis conditoribus est factum.