# Introductio in analysin infinitorum 161

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUTXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/161

CAPUTXII. De reali Functionum fractarum evolutione. 199. TAm supra, in Capite secundo, methodus est tradita Functionem quamcunque fractam in tot partes resolvendi quot ejus denominator habeat Factores simplices; hi enim praebent denominatores fractionum illarum partialium. Ex quo manifestum est, si denominator quos habeat Factores sim plices imaginarios, fractiones quoque inde ortas fore imagina rias: his ergo casibus parum juvabit fractionem realem in imaginarias resolvisse. Cum igitur ostendissem omnem Functionem integram, qualis est denominator cujusvis fractionis, quantumvis Factoribus simplicibus imaginariis scateat, tamen in Factores duplices, seu secundae dimensionis, reales semper resolvi posse; hoc modo in resolutione fractionum quantitates imaginariae evitari poterunt, si pro denominatoribus fractionum partialium non Factores denominatoris principalis simplices, sed duplices reales assumamus. Euleri Introduct. in Anal. infin. parv. 200. Sit igitur proposita haec Functio fracta ¼, ex qua tot fractiones simplices secundum methodum supra expositam eliciantur, quot denominator N habuerit Factores simplices reales.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
