Latin
EZPPAA
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 162-2
Unproofread scanNot analysed yet
gens est recta duo puncta proxima cum Curva habens communia, punctum a recta tangi hoc modo non potest. Hoc itaque pacto punctum conjugatum, si quod datur in Curva quapiam, agnoscetur atque a reliquis Curvae punctis discernetur. 295. Quod si autem fuerit DD major quam 4CE, aequatio o =Crt +Dtu +Euu resolubilis erit in duas aequationes hujus formae α1 +βu =o, quarum utraque in Curvae naturam aeque competit. Cum igitur utraque positionem Tangentis seu directionem Curvae in puncto M exhibeat, necesse est ut duo Curvae rami se in puncto M decussent, ibique punctum duplex constituant. Sumta scilicet Mq =ε, sint qμ &qν ambo valores ipsius n, quos illa aequatio praebet, atque rectae Mu &My erunt ambae Tangentes Curvae in puncto M. In M ergo erit intersectio duorum Curvae ramorum, quorum alter secundum Mu, &alter secundum My dirigitur. Cum igitur punctum conjugatum pariter pro puncto duplici sit habendum, haec aequatio Cii 4 Dtu-Euu =O, semper punctum duplex indicabit, quemadmodum aequatio At +Bu =o, quoties locum habet, punctum Curvae tantum simplex declarat. 296. Sin autem fuerit DD =4CE, tum ambae istae Tangentes Mμ &My coincident, &angulus μMν evanescet; ex quo intelligitur duos Curvae ramos in M non solum concurrere, sed etiam eandem directionem habere, ideoque se invicem tangere; quo casu punctum M nihilominus erit duplex, quia recta per hoc punctum ducta Curvam hoc loco in duobus punctis secare est censenda. Quando ergo in aequatione, quam §. 286. obtinuimus, ambo coefficientes primi A &B evanescunt, tum concludenda est Curva in M punctum duplex habere, cujus tres dantur Species diversae; vel Ovalis in punctum evanescens seu punctum conjugatum vel duorum Curvae ramorum intersectio mutua seu nodus, vel duorum Curvae ramorum contactus, quas diversas puncti duplicis Species triplex aequationis o =C11+ Diu+Eun constitutio definit. 297.