Latin
CAPUTII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc vero erit ni +mu =x –f &nu –mi =y–g, ob mm+nn =1, quocirca mi —g, qui habebitur x= muτnt –f, &y =nu –ergo valores si in aequatione inter x &y data loco x &y substituantur, prodibit aequatio inter 1 &u, qua ejusdem Curvae LM natura exprimetur. 35. Quoniam nullus excogitari potest Axis rs, qui quidem in eodem plano cum Curva sit situs, qui non in hac postrema determinatione contineatur; pro eadem quoque Curva LM nulla existet aequatio inter Coordinatas orthogonales, quae non in hac aequatione inter t &u inventa comprehendatur. Cum igitur quantitates f &g cum angulo q, unde m &n pendent, infinitis modis variari queant, omnes aequationes, quae in aequatione inter 1 &u hoc modo inventa continentur, ejusdem lineae curvae naturam expriment. Hanc ob rem ista aequatio inter t &u vocari solet aequatio generalis pro Curva LM, quoniam ea in se complectitur omnes omnino aequationes, quae ad eandem lineam curvam pertinent. 36. Supra jam innuimus difficile esse ex diversitate aliquot aequationum inter Coordinatas judicare, utrum eae ad eandem lineam curvam, an ad diversas referantur: nunc igitur patet via omnes hujusmodi quaestiones dijudicandi. Sint enim duae propositae aequationes, altera inter *&y, &altera inter 1 &u, ponatur in illa x =mu+nt –f &γ =nu— mi —g, ubi m &n ita a se invicem pendent ut sit um+ nn =1 ; quo facto dispiciendum erit utrum altera illa aequatio inter t &u in hac, quae modo est eruta, contineatur, seu an quantitates f, g cum m &n ita definiri possint, ut ipsa altera aequatio inter 1 &u resultet. Quod si fieri possit, ambae aequationes eandem lineam curvam expriment, sin secus diversas. Ecleri Introduct. in Anal. infin. Tom. II. C EXEMHoc modo patebit has duas aequationes yy -ax =0 ad eandem lineam curvam referri, etiamsi ipsae plurimum discrepent: si enim in priori aequatione ponamus x =mu —ni –f &y =nu —mi —g, ea transformabitur in hanc nnuu —amntu Tmmit engu+2mgi –g8 =0.