Latin
AEABDABC
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 173-2
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam enim plura notata fuerint puncta, per quae Curva transeat, si pro his singulis punctis primo quaerantur Tangentes, hinc que porro normales, atque tum radii osculi, portiunculae Curvae intra puncta inventa fitae ope circini poterunt describi. Hocque modo eo accuratius vera Curvae figura exprimetur, quo propiora fuerint puncta primum notata. 319. Quoniam igitur portiuncula Curvae ad M cum Arculo Circuli radio osculi descripti congruit, non solum elementum Mm, sed etiam praecedens Ma eadem curvatura erit praeditum. Cum enim natura minimae Curvae portionis Mm exprimatur hujusmodi aequatione, 5s =ατ inter Coordinatas Mr =*&rm =s, unicuique Abscissae minimae Mr =r, ex aequatione duplex respondebit Applicata s altera affirmativa, altera negativa: ideoque Curva versus n aeque ac versus m continuabitur. Ubicunque ergo radius osculi, qui est –2, finitam habet magnitudinem, ibi curvatura utrinque saltem per minimum spatiolum erit uniformis. Neque ergo his casibus Curva ex M subito, formata Cuspide, reflectetur, neque mutata curvatura, portio Mn convexitatem versus N obvertere poterit, dum altera Mm est concava versus N; cujusmodi curvaturae immutatio vocari solet INFLEXIO, vel punctum FLEXUS CONTRARII: Quare, ubi radius osculi est finitus, ibi neque Cuspis, neque punctum flexus contrarii locum habere potest. 320. Cum igitur ex aequatione inter 1 &u 0–A1+Bu+C1+ Dtu +Euu +Fi +Gitu +Htur +&c. inventus sit radius osculi Σ(Av+B2) V(A*ψ BL TBDA. FC), manifestum est, si fuerit AE–ABDABC =O, tum radium osculi fieri infinite magnum, ideoque Circulum osculantem in Lineam rectam abire. Ubi ergo hoc evenit, ibi Linea curva curvatura destituitur, atque duo Curvae elementa quasi in directum erunt sita. Quo igitur his casibus natura Curvae LIB. II. penitius perspiciatur, substitutio 1–Ar TBs