Latin
VCAATEB)
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 177-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quare in M duo Curvae rami se mutuo contingent, quorum alterius in M radius osculi est ––alterius ==. Si ergo hi duo rami concavitatem in eandem plagam vertant, figura erit duorum Arcuum circularium se intus Tangentium; sin autem concavitates plagas opositas dirigantur, figura erit duorum Arcuum circularium se extus Tangentium. 328. Sin etiam δ evanescat, tum aequatio vel in duas aequationes erit resolubilis, vel secus, priori casu duo oriuntur rami se in puncto M tangentes, quorum utriusque natura exprimetur hujusmodi aequatione r =ας; prodibunt ergo tot diversae figurae, quot dantur combinationes binorum ramorum, qui in M punctum simplex constituunt, quos vocemus ramos primi ordinis, qui omnes in aequatione r –as', continentur. Posteriori autem casu quo aequatio in duas alias se resolvi non patitur, natura Curvae exprimetur aequatione vel rr ασ᾽, vel rr =ασ᾽, vel rr =α sυ, &c. ; quos ramos cum eo, quem supra invenimus rr =as', ramos secundi ordini appellabimus, quia vicem tenent duorum ramorum primi ordinis se in M tangentium. Hi autem rami secundi ordinis omnes in M habebunt Cuspidem, uti praebuit aequatio rr =α σ᾽; hoc tamen discrimine, quod, cum radius osculi in M pro aequatione rr =αs2 esset infinite parvus, idem pro reliquis aequationibus prodeat infinite magnus. Cum enim ex aequatione rr =ας᾽ sit r=ssVas, erit radius osculi in Mhoc est, ob 5 =0, infinitus. 329. Si tres Tangentes ramorum se in M decussantium in se invicem incidant; tum vel tres rami primi ordinis se in eodem puncto M contingent, vel in M erit contactus unius Euleri Introduct. in Anal. insin. Tom. II. rami secundi ordinis cum uno ramo primi ordinis, vel unicus per M transibit ramus tertii ordinis. Ramorum autem tertii ordinis natura exprimetur hujusmodi aequationibus ν5 –ασ᾽; γ᾽ Σασ᾽; Γ σ ασ᾽; γν =ασ᾽; &c.