# Introductio in analysin infinitorum 181-3

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/181-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/181-3

CAPUT XV. De Curvis una pluribusve Diametris praeditis. CELineis secundi ordinis supra vidimus, eas omDnes unam ad minimum habere Diametrum orthogonalem, quae totam Curvam in duas partes similes & aequales secet. Parabola scilicet ejusmodi unam habet Diametrum; ac propterea duabus constat partibus aequalibus & similibus. Ellipsis autem atque Hyperbola duas ejusmodi habent Diametros se mutuo in Centro normaliter decussantes; ideoque in iis quatuor dantur Arcus seu rami inter se aequales & similes.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
