Latin
CAPUT XV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 184-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc igitur partium aequalium diversam positionem ita describemus, ut eas, quae ad priorem speciem pertinent, diametraliter aequales; quae vero ad posteriorem, alternatim aequales appellemus. Quia vero in posteriore specie datur punctum C per quod omnis recta utrinque ad Curvam producta simul bisecatur, hoc punctum Centri nomine appellari convenit, ita ut Curvae binas partes alternatim aequales habentes Centro praeditae dicantur; illae vero Curvae, quae duas partes diametraliter aequales habent, Diametro praeditae vocentur. 342. Cum aequatio Z =0, praebeat Curvas, quarum Diameter est recta AB, si Coordinata y pares tantum obtineat dimensiones in Functione Z; atque eadem aequatio Z =O, rectam EF Curvae Diametrum indicet, si altera Coordinata x ubique pares habeat exponentes, sequitur, si Z ejusmodi fuerit Functio ipsarum x &y ut omnes exponentes tam ipsius x quam ipsius y sint numeri pares, tum utramque rectam AB &EF fore Curvae Diametrum orthoconalem; ideoque quatuor partes in regionibus Q, R, S &T sitas inter se fore aequales &similes. Hujusmodi ergo Curvae omnes in hac generali aequatione continebuntur. ΟΣ ἀ τκ τν γγ᾽ τ δι· τς εκτγτ τ ζγτ τς ἡας τς θατγτ 4. &c. 343. Curvae ergo in hac aequatione contentae duas habebunt Diametros orthogonales AB &EF se mutuo in C normaliter intersecantes. Pertinent ergo hae Curvae omnes ad Linearum ordines vel secundum, vel quartum, vel sextum, &c. ,ita ut in nullo Linearum ordine impari ulla contineatur Linea curva duabus Diametris se mutuo normaliter intersecantibus praedita. Deinde, quia ista aequatio quoque continetur in aequatione priori, §. 339. ,hae Curvae simul Centrum habebunt in puncto C, ita ut omnis recta per id utrinque ad Curvam producta, in eo simul bisariam secetur.