# Introductio in analysin infinitorum 185

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/185

Hujusmodi igitur Curvas duplici Diametro gaudentes praebebit aequatio Z = 0, si quidem fuerit Z Functio quaecunque rationalis ipsarum xx & γy. 344. Quia igitur hoc modo deducti sumus ad Lineas curvas duabus Diametris praeditas, inquiramus in aequationes pro Lineis curvis, quae plures habeant Diametros. Ac primo quidem facile ostendetur, si quaepiam Curva duas tantum habeat Diametros, eas inter se normales esse oportere, ita ut nulla Curva duabus Diametris tantum praedita detur, quae non in aequatione modo inventa contineatur. Ponamus enim cujuspiam Lineae curvae duas esse Diametros AB, & EF sese in C non normaliter decussantes. Cum igitur EC sit Diameter, Curva utrinque circa eam aequaliter erit comparata: quare, cum ejus pars citerior rectam AC pro Diametro habeat, etiam pars ulterior Diametrum habebit GC, in eodem puncto C cum EC angulum GCE =ACE constituentem. Simili modo, cum GC sit Diameter, debebit quoque recta IC, existente GCI = GCE, esse Diameter ejusdem indolis, cujus est EC. Porro Diameter quoque erit recta LC, sumto angulo ICL=ICG; sicque progrediendo, continuo novae Diametri reperientur donec in primam AC recidant; quod evenit, si angulus ACE ad angulum rectum habeat rationem rationalem. 345. Nisi ergo angulus ACE ad angulum rectum habeat rationem rationalem, numerus Diametrorum erit infinitus, quo casu Curva erit Circulus; quippe in quo omnis recta per Centrum ducta est Diameter orthogonalis: hic enim Diametri nomen ad solas Diametros orthogonales restringimus, quia his solis Curvae in duas partes similes & aequales dividuntur. Ex his intelligitur nullam Curvam algebraicam duas habere posse Diametros inter se parallelas: ob rationes enim allegatas, si duas haberent Diametros parallelas, simul infinitas inter Euleri Indroduct. in Anal. infin. Tom. II. se parallelas & aequaliter distantes habere deberent; ideoque Linea recta hujusmodi Curvam in infinitis punctis secare posset: quae proprietas in Lineas curvas algebraicas non cadit. 346. Quod si ergo quaepiam Linea curva plures habeat Diametros, eae omnes se mutuo in eodem puncto C intersecabunt, atque a se invicem sub aequalibus angulis distabunt. Erunt vero hae Diametri duplicis generis alternatim progredientes; Diameter enim CG ejusdem erit indolis, cujus est Diameter CA; atque aequatio pro Curva, sumta Diametro CG pro Axe conveniet cum aequatione pro Curva sumta Diametro CA pro Axe: Diametri ergo alternae CA, CG, CL &c., aequaliter ad Curvam erunt affectae, similique modo

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
