Latin
CAPUT XV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 187
Unproofread scanNot analysed yet
Quoties ergo Z fuerit Functio rationalis ipsarum yy &x, toties recta CA Curvae erit Diameter: quae est eadem proprietas Curvarum una Diametro gaudentium, quam supra invenimus. 349. At Curvam quaesitam duabus Diametris AB &EF praeditam esse oportet; unde CB erit Diameter ejusdem indolis, ac CA. Quare, si recta CM =z, ad Diametrum CB referatur, ob angulum BCM =π–s, necesse est ut 2 ejusmodi sit Functio ipsius s, quae non varietur, etiamsi loco s ponatur *–5. Hujusmodi Functio quidem foret sin. s, est sin. 5 =sin. (*–5): sed hoc modo praecedenti conditioni non satisfit. Hinc ejusmodi expressio inveniri debet, quae ad angulos s, —5, &*-s aequaliter pertineat; talis est cos. 25, est enim cos.25 =cos. –25 =cos. 2 (π -5). Quocirca aequatio Z =O, erit pro Curva duabus Diametris AB &EF praedita, si Z fuerit Functio rationalis ipsarum Z &cos. 25. Est vero cos. 25 =Ex quo Z debebit esse Functio ipsarum xx +γy, &xx–γy, vel ipsarum xx &yy, uti supra invenimus. 350. Progrediamur ad Curvas tribus Diametris AB, EF &GH praeditas investigandas; quae Diametri in eodem puncto C ad angulos ACE, ECG, GCB=6ο' =+π se mutuo secabunt, atque Diametri alternae CA, CG, CF ejusdem erunt indolis. Quare, si ponatur CM =z, &angulus LIB. II.