Latin
CAPUT II
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 19
Unproofread scanNot analysed yet
FGVQuocirca productum propositum Q, quod in duos Factores duplices reales resolvi posse negabatur, nihilo minus actu in duos Factores duplices reales est resolutum. 32. Si Functio integra Z ipsius L quotcunque habeat Factores simplices imaginarios, bini semper ita conjungi possunt, ut eorum productum fiat reale. Quoniam numerus radicum imaginariarum semper est par sit is =2n; ac primo quidem patet productum harum radicum imaginariarum omnium esse reale. Quod si ergo duae tantum radices imaginariae habeantur, erit earum productum utique reale; sin autem quatuor habeantur Factores imaginarii, tum, uti vidimus, eorum productum resolvi potest in duos Factores duplices reales formae fe z -g2 –h. Quanquam autem eundem demonstrandi modum ad altiores potestates extendere non licet, tamen extra dubium videtur esse positum eandem proprietatem in quotcunque Factores imaginarios competere; ita ut semper loco 2n Factorum simplicium imaginariorum induci queant n Factores duplices reales. Hinc omnis Functio integra ipsius z resolvi poterit in Factores reales vel simplices vel duplices. Quod quamvis non summo rigore sit demonstratum, tamen ejus veritas in sequentibus magis corroborabitur, ubi hujus generis Functiones 4+ b'; ab2 e 34+ b2* ψeg2η ψdz &c. actu in istiusmodi Factores duplices reales resolventur. 33. Si Functio integra Z, posito 2=à induat valorem A, &posito z =b, induat valorem B; tum, loco z valores medios inter a &b ponendo, Functio Z quosvis valores medios inter A &B accipere potest. Cum enim Z sit Functio uniformis ipsius z, quicunque valor realis ipsi z tribuatur, Functio quoque Z hinc valorem realem obtinebit.