Latin
CAPUTII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 19-2
Unproofread scanNot analysed yet
Evenit hoc si aequationes propositae ad diversos ordines pertineant, seu in quibus maximae dimensiones, quas Coordinatae x &y seu t &u constituunt, sunt diversae, hoc enim casu lineae curvae, quae per has aequationes indicantur, certo erunt diversae. Cujuscunque enim ordinis fuerit aequatio inter x &y, si ponatur x =mu+ nt –f &y =nu —mi —g, resultabit aequatio inter t &u ejusdem ordinis; quare, si altera aequatio inter t &u proposita ad alium ordinem pertineat, Curvam quoque diversam indicabit. 38. Nisi igitur duae aequationes, altera inter x &y altera inter t &u, ad eundem ordinem pertineant, statim concludendum est lineas curvas, quae illis aequationibus exprimuntur, esse diversas. Dubitatio ergo tantum locum habere potest, si ambae aequationes fuerint ejusdem ordinis, hisque solum casibus investigatione ante tradita opus erit, quae autem cum satis operosa evadat, si aequationes ad altiorem quempiam ordinem pertineant, infra expeditiores regulae tradentur, ex quibus statim varietas Curvarum dignosci poterit. 39. Quae hic de invenienda aequatione generali pro quavis TAB III. linea curva sunt praecepta, eadem ad lineam rectam accommodari possunt. Sit enim, loco lineae curvae, proposita linea recta LM, quam Axi RS parallelam staruamus: ubicunque ergo initium Abscissarum A capiatur, erit semper Applicata PM constantis magnitudinis, seu y= a; quae ergo est aequatio pro linea recta Axi parallela.